Exodus 3

. ISID. Allegorice. Erat flamma in rubro, et non cremabatur. Rubus, spinae peccatorum Judaeorum: flamma in rubo, verbum Dei, id est lex data illi populo. Sed et flamma rubum non comburit, quia lex data peccata eorum non consumit. Alii in rubo flammante Ecclesiam intelligunt, quae persecutionibus inflammatur, quae loquente ad se Domino non crematur. Quod Dominus Mosi in rubo apparuit, ostendit quia in Ecclesia apparet fidelibus, nec alibi. Aiunt Hebraei ideo in rubo Deum apparuisse Mosi, ne possent sibi inde idolum sculpere Judaei. Semper enim Deus idololatriae occasionem recidit. GREG. lib. XXII Moral., cap. 20. Moses admistus Aegyptiis quasi vigilabat mundo, ideo vocem Domini non audiebat: sed exstincto Aegyptio, postquam in desertum fugit, dum illic quadraginta annis degit, a terrenis tumultibus obdormivit, et ideo divinam vocem percepit. Cum enim mens ab exterioribus sopitur, verbum Dei penetrat veracius. Aurem quippe cordis turba terrenarum cogitationum perstrepens claudit. Non enim perfecte homo sufficit ad utraque divisus, quia si exterius auditum aperit, interius obsurdescit. . etc. GREG., praef. in Moral., c. 2. Angelus qui Mosi apparuisse describitur, modo Dominus, modo angelus memoratur: angelus, quia exterius loquendo servit; Dominus, quia interius praesidens loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur. etc. GREG. lib. XXVIII Moral., c. 5. Saepe simul et terrenis et coelestibus substantiis per angelos loquitur Deus: sicut hic cum ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Quod tunc solum agitur, cum aliquod magnum ex conjunctione signatur. Nam per succensum rubum Mosen alloquens, ostendit quia doctor populi fieret, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret: ut quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis carnis nostrae peccata quasi rubi spinam acciperet, et inconsumptam humanitatis substantiam in ipsa divinitatis flamma servaret. etc. THEOD. Duas ob res jubet calceamenta solvere: primo, ut ipsum magis ac magis religiosum ac reverentem reddat, ut cum tremore mandata ejus accipiat; tum etiam eruditur qua ratione sacertodes in tabernaculo Dei ministrent: nudis enim pedibus sacerdotale munus obibant. ISID. Quia nullus scilicet digne consistere, vel Deum videre potest, nisi cuncta terrena et mortalia deponat. Aliter, veterum consuetudo erat ut si sponsus sponsam repudiaret, in signum repudii discalcearetur. Ideo Moses discalceari jubetur, nec ad Ecclesiam, quae in rubo significatur, quasi sponsus accedat calceatus; hoc enim Christo servandum, qui verus est sponsus. De quo Joannes ait: etc. HILAR. lib. IV de Trinitate. Non aliter loquendum de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur; habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura; habes in naturae nomine Deum, quia angelus Dei Deus est. etc. GREG., Moral. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinae munus non obviat, nulla retributionis prospicitur poena quae terreat. Sed clausis oculis cordis praecipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona aeterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Israelitico populo, Mose vocante et Pharaone saeviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius saeviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum praedicatis coelestibus praemiis saevire in electos reprobi permittuntur: ut quos Aegyptus, id est vita praesens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat. etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de praesenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et coelestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. etc. Ibid. Praesens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in aeternum plenius damnet. Hinc Israelitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad aeterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: . etc. Mittitur Moses ad Pharaonem puniendum et tandem occidendum: missa est lex ad diabolum destruendum. Hieronymus, scribens ad Marcellam de decem nominibus Dei, sexto loco ponit nomen , quod in Exodo legitur: Deus enim solus, qui exordium non habet, verae essentiae nomen tenet: quod per angelum dictum est Mosi nomen ejus quaerenti, quia in ejus comparatione qui vere est, quia incommutabilis est, quasi non sunt quae mutabilia sunt; quod enim dicitur, fuit, non est: et quod dicitur, erit, nondum est. Deus autem tantum est, qui non novit fuisse, vel futurum esse. Solus autem Pater cum Filio et Spiritu sancto vere est. Cujus essentiae comparatum nostrum esse, non est; unde et dicimus: Vivit Deus, quia essentia divina vita vivit, quam mors non habet. . etc. AUG., Quaest. 4 in Exod. Utrum hoc spiritualiter accipere debemus, quia secundum proprietatem non haec erat terra quae data est Hebraeis? An modus locutionis est, qua ubertas et suavitas terrae laudatur? . etc. AUG., ibid. Quod mandavit Dominus Hebraeis ut acciperent ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, et vestem, atque addidit, mandati hujus non potest esse injustum judicium. Mandatum enim Dei est, de quo non judicandum, sed obtemperandum fuit. Ipse enim novit quam juste mandaverit, ad servum pertinet obedienter facere quod mandavit. Argentum et aurum ab Aegyptiis petimus, unde tabernaculum Deo fabricemur, cum poetas et philosophos legimus, ut divinam Scripturam sapientius et facundius exponamus.
Copyright information for VulgGlossa